AURI Massa vel AURI ILLATIO vel AUREA MASSA

AURI Massa vel AURI ILLATIO vel AUREA MASSA
AURI Massa, vel AURI ILLATIO vel AUREA MASSA
quod a tributariis pensitabatur, vel a vectigalium publicorum susceptoribus in massam conflatum ad sacras largitiones transmittebatur, ut est in l. 13. Cod. Theodos. de Susceptor quâ Valentinianus Aug. sanxit, ut tributariis facultas esset, vel solidos solvere, vel materiam auri, quam exolvere tenerentur susceptoribus, in massam redigere: utque iidem susceptores solidos ipsos si recepissent, in massam pariter redactos, ad sacras largitiones transmitterent, sub quarum Comite militavit Primicerius aureae massae, ut est in Notit. Imperii, apud Car. du Fresne Glossar. vide quoque supra Auri Adamas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”